Ali vs Frazier I in lateinischer Sprache

SIC VINCIT CASSIUM CLAYUM IOSEPHUS FRAZIER

O constantiam pugnatorum inusitatam inauditamque firmitatem et omn ilaude decorandam ! Ita praeter non parvam exspectationem et doctissimam etiam praedictionem in ultimum rerum maximarum discrimen inciderunt postremumque honoris certamen, peraccommodatum et per, inquam, idoneum in quo illi omnes nervos aetatis industriaeque suae contenderent.
Nares et supercilia propemodum abrasa Iosephi, infandum !, turgescunt.
Sed, cum ora ipsius sic praebeant se nobis horrifice deformata, eiecta lingua et buccis fluentibus, fatendum tamen eum adhuc corpore praevalentem dominari in adversarium Clay.
Hic contra ad speciem florens atque integer totus enititur ut contritas reparet vires quibus eluat sine vestigiis Frazier miserabiliter mutilatum.
Heuhercle !
Di prohibeant, di averruncent, di meliora duint ! contemplare sodes Cassium fataliter supplantatum ; aspice disten-tum turpiter in pavimento !
Arbiter numerando imputat ei perdita momenta; propre astat et inspectat obstupidus ipse Iosephus; stratus iacet Cassius ad pedes eorum : perii ! plaustrum perculi.
Sese tandem lente erigit in cubitum genibusque paene succidentibus titubat labat vacillat incedens : miser exanimor, feror, diffe-ror, distrahor, diripior, ita nubilam mentem, animi habeo.
Eiulatu et ululatu exsurdante spectarores movent Acheronta, dum luctuosum Cassium iamiam inclinatum et occidentem radicitus exstinguere atque delere festinat losephus alia letifera plaga.
Modo caestibus eum comminuit, modo parcere videtur.
At re infecta effluunt novissima temporis puncta, et aeneo disco late reboantem sonitum reddente certatio saeculi dimittitur.

aus der Zeitung des Vatikan, März 1971